previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. Quid de rerum natura querimur ? Illa se benigne gessit; vita, si uti scias, longa est. At 1 alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas ; alius vino madet, alius inertia torpet ; alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ; quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ; sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat; [2] multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella 2 detinuit; plerosque [p. 290] nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem : " Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est. [3] Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt. Numquam illis recurrere ad se licet ; si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat. [4] De istis me putas dicere, quorum in confesso mala sunt ? Aspice illos, ad quorum felicitatem concurritur ; bonis suis offocantur. Quam multis divitiae graves sunt ! Quam multorum eloquentia et cotidiana 3 ostentandi ingenii sollicitatio 4 sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent ! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus! Omnis denique istos ab infimis usque ad summos pererra : hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur. Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci videbis notis: ille illius cultor est, [p. 292] hic illius; suus nemo est. [5] Deinde dementissima quorundam indignatio est : queruntur de superiorum fastidio, quod ipsis adire volentibus non vacaverint ! Audet quisquam de alterius superbia queri, qui sibi ipse numquam vacat ? Ille tamen te, quisquis es, insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum recepit ; tu non inspicere te umquam, non audire dignatus es. Non est itaque, quod ista officia cuiquam imputes, quoniam quidem, cum illa faceres, non esse cum alio volebas, sed tecum esse non poteras.

1 at supplied by Pauly.

2 querella Madvig: qua A: cura Haase.

3 eloquentia et (?) cotidiana apparently A1.

4 sollicitatio Bourgery: spatio A: occupatio Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: